

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 20: Versus 7
Separatur.Quia sacramenta Divinitatis incomprehensibilia a nostrae infirmitatis cognitione remota sunt. In involuto, nec finis nec initium aspicitur. Sic celsitudo Divinitatis nec coepit esse, nec desinit.In unum locum.Quia in scissura mentium Deus non est, sed in unitate. Vel, sudarium capitis passio Christi, cujus sacramenta infidelibus sunt occultata seorsum, quia longe a nostra, quia ille sponte et sine culpa passus, nos inviti cum culpa.